- OPHION
- I.OPHIONantiquissimus Vatum, apud Apollonium Argonaut. l. 1. v. 303. cuius septem tabularum, septem planetis cognominum, meminit Poeta Nonnus Dionysiac. l. 4.Τοῖς ἔπι ποκίλα πάντα μεμορμένα θέσφατα κόσμουΓράμματι φοινικόεντι γέρων ἐχάραξεν Ὀφιων.Qui mundi eventus, et ineluctabile FatumPurpureis sculpsisse notis memoratur Ophion.An a Graeco ὄφις, serpens, quem ad auguria olim frequenter adhibitum esse, supra diximus. Certe auguriorum praesidem Deumcreduntur veteres Graeci serpentis coluisse formâ, ac proinde Pythium et Pythonem dictum; quia pethen, Hebraeis est serpentis species. Quid? quod Python Mosi est Ob, voce ab Aegyptiis desumptâ, quibus Obion hodieque serpentem notat. Vide bochart. Hieroz. Part. prior. l. 1. c. 3. et supra in voce Anguis.II.OPHIONvir, qui cum Eurynome uxore, quam genuit Oceanus, aute Saturnum rerum potitus est, quem Saturnus fugavit. Apollon. Argon. l. 1. de Orpheo canente:Ἤειδεν δ᾿ ὡς πρῶτον Ὀφίων Εὐρυόμα τεὨκεανὶς νιφόεντος ἔχον χράτος οὐλύμποιο,Ὡς τε βίῃ καὶ χερσὶν ὁ μὲν Κρόνῳ εἴκαθε τιμῆς,Ἡ δὲ Ῥέῃ ἔπεσον δ᾿ ἐνὶ κύμασιν Ὠκεανοῖο.Item Gigantis nomen apud Claudian. l. 3. de raptu Proserp. Denique unus ex Cadmi sociis, qui e dentibus serpentinis nati fuerent, unde et nomen traxit. Ὄφις enim Graece serpens dicitur. Ovid. Metam. l. 3. v. 126.Quinque superstitibus; quorum fuit unus Echion,In sua iecit humi monitu Tritonidis arma.Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.